- PSEUDOPROPHETA
- PSEUDOPROPHETAqui absque intentione Idololatriae seu extranei cultus introducendi, suum tantum obtendens ingenium, homines seducere conabatur, vel sectam sibi peculiarem comparando, vel futura falso praedicendo, lege illâ Deuteron. c. 13. v. 6. solummodo quâ quilibet alius seductor tenebatur. Quin et lapidationis poenâ erat puniendus, idque ex sententia Synedrii, cui suberat, Vigintituium viralis: At qui vel veri Numinis vel Idoli sibi dictata simulans, sive in alien um cultum, sive in haeresin quempiam inde incitaret, futuraque etiam inde praediceret; licet res ipsa, quam ex Idoli auctoritate praemonebat, alias licita esset, nec a vero cultu dissona: in eum Iudicium extra Synedrium magnum neutiquam poterat ferri, nec alia in illum praeter Strangulationis poenam statui, vide Deuteron. c. 18. v. 20. ubi dverba illa, morte plectendus est, de Strangulatione solent plerumque accipi. Quo facit, quod habetur apud Ieremiam, c. 38. de se in ius vocato et in lacum coniecto: Nec desunt, qui existiment iurisdictionem hanc Synedrii M. spectâsse D. N. Iesum Christum, Lucae c. 13. v. 33. ubi. Fieri non potest, ait, Prophetam venire (morte plecti) extra Hierosolyma, ubi Synedrii illius sedes. Quod vero Hieronymus habet in Esai. l. 2. c. 3. Constitutos fuisse in Populo Iudaeorum Sacerdotales gradus, qui Prophetas Pseudoprophetasque discernerent, alibi non reperitur. Vide quae hanc in rem congessit eruditus Seldenus de Synedriis vett. Hebraeorum, l. 3. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.